Gaudeamus igitur

Gaudeamus igitur

Gaudeamus, igitur, juvenes, dum sumus (bis)
Post juncundam juventutem
Post molestam senectutem
Nos habebit humus. (bis)

Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere ? (bis)
Vadite ad superos,
transite ad inferos
Ubi jam fuere. (bis)

Vita nostra brevis est, brevi finietur (bis)
Venit mors velociter,
rapit nos atrociter.
Nemini parcetur. (bis)

Vivat academia ! vivant professores ! (bis)
Vivat membrum quodlibet ! Vivat membra quaelibet !
Semper sint in flore ! (bis)

Vivant omnes vigines, facile formosae ! (bis)
Vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosaae. (bis)

Vivat et respublica et qui illam regit ! (bis)
Vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit ! (bis)

Pereat tristitia, pereant, ores, (bis)
Pereat diabolus,
patrie maledictus
Arque irrisores ! (bis)